Questo sito utilizza cookie di terze parti per inviarti pubblicità in linea con le tue preferenze. Se vuoi saperne di più clicca QUI 
Chiudendo questo banner, scorrendo questa pagina, cliccando su un link o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all'uso dei cookie. OK

I frammenti di Sempronio Asellione

L'anteprima di questa tesi è scaricabile in PDF gratuitamente.
Per scaricare il file PDF è necessario essere iscritto a Tesionline.
L'iscrizione non comporta alcun costo. Mostra/Nascondi contenuto.

12 Capitolo I. Dal Libro I. 1. Cum uero non per annos sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco uocabulo efemerìs dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura uerba ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit, ostenderemus: verum inter eos, inquit, qui annales relinquere uoluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit: annales libri tantum modo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci efemerìda uocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare. 2. Paulo post idem Asellio in eodem libro: Nam neque alacriores, inquit, ad rem p. defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commouere quosquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit, et quis triumphans introierit ex eo bello, quaeque in bello gesta sint, iterare, id fabulas (non praedicare aut interea quid senatus decreuerit aut quae lex rogatioue lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint [iterare]) pueris est narrare, non historias scribere.

Anteprima della Tesi di Giovanni Fierro

Anteprima della tesi: I frammenti di Sempronio Asellione, Pagina 12

Tesi di Laurea

Facoltà: Lettere e Filosofia

Autore: Giovanni Fierro Contatta »

Composta da 138 pagine.

 

Questa tesi ha raggiunto 1854 click dal 20/03/2004.

 

Consultata integralmente 2 volte.

Disponibile in PDF, la consultazione è esclusivamente in formato digitale.